#Matth. XXV; Marc. XIII; Luc. XXI
Interim autem erit Filius hominis, sicut homo, qui peregre profectus, reliquit domum suam, et dans cuique servorum suorum opus suum, janitori praecepit, ut vigilet. Vigilare ergo apostolis et apostolicis viris incumbit. Vigilare super se et super gregem, etiam cuique fideli pro modulo suo. Tunc simile erit regnum coelorum decem virginibus, id est tunc separabuntur fatui a prudentibus. Media autem nocte clamor factus est, Ecce sponsus venit, exite obviam ei. Traditio Hebraeorum habet Christum media nocte venturum, ad modum Aegypti, quando Pascha celebratum est. Aliqui etiam sanctorum hoc ipsum opinantur, quia sicut nocte natus est in mundum, et nocte venit ab inferis, ita et nocte venite ad judicium. Unde quidam dicunt fuisse apostolorum traditionem in vigilia Paschae, non dimitti populum ab ecclesia, ante profundam noctem, ut quasi exspectent adventum Domini, et dicunt horam illam noctis quandoque, imo saepius diem dici, pro coruscatione venientis, vel typice, pro manifestatione cordium. Alii autem, quod dubium dicit Dominus, non diffinientes, exponunt: Media nocte, id est nullo sciente.